#Matth. XXI; Joan. II#Matth. XXI#Luc. XIX
Erat autem diffusum per circumitum circa atrium interius, longe tamen majus eo, et pavimentum vario marmore. Erat quoque circumseptum muro in altitudine viginti quinque cubitorum interius, exterius vero altitudinis quadraginta cubitorum, secundum declivitatem collis. Et licet sic altus esset, non ascendebat tamen usque ad fabricam templi, nec ipsius aspectum prohibebat. Erat autem murus iste ad occidentem simplex, et nullam habens portam. In utroque vero latere, et fronte orientali, habebat porticus circumjacentes instar claustri monachorum, in quibus erant columnae singulorum lapidum diversi coloris cum basibus argenteis. Camerae vero porticuum, et laquearia cedrina erant. Latitudo vero porticus triginta cubitorum. In latere meridiano erant quatuor portae duplices valvas habentes, quae laminis aureis et argenteis miro opere decoratae erant. Ejusdem numeri, et ejusdem schematis erant portae in latere septentrionali. In his sedebant janitores, ut arcerent immundos ab introitu hujus atrii. Porro in orientali fronte erat porta, quae speciosa dicebatur, habens valvas de aere Corinthio factas. In angulis hujus frontis erant duae portae modicae, per quas ascendebant mulieres ad offerendum. Vel forte ministri descendebant in occursum earum ibi, ad suscipiendas earum oblationes. Per has portas, quas diximus, ascendebant undequaque viri mundi in atrium secundum, ut orarent sub divo tempore serenitatis, sub porticibus tempore tempestatis. In platea hujus atrii orientalis vendebantur animalia, et volucres ad offerendum, et mensae nummulariorum stabant ibi, quas evertit Dominus. In porticibus autem circa portas stabant gazophylacia diversi generis ad recipiendas oblationes ingredientium. In porticibus laterum erant pastophoria, id est loca separata ad comedendum, in quibus sacrificantes de partibus sacrificiorum, quae eos contingebant, vescebantur coram Domino. Quidam tamen volunt quod ibi tantum a foris venientes a finibus Israel comedebant, et ob hoc dici pastophoria. In eisdem porticibus erant cathedrae, et synedrae, et exedrae, id est tria genera sedilium, ut ait Isidorus. In cathedris sedebant doctores in gymnasio; in synedris sedebant auditores in consistorio. Et dicebantur synedrae, quasi consessus. In exedris autem sedebant assessores cum judice quando secretius aliquid tractabant, quasi in locutorio. Et dicebantur exedrae, quasi assessus, licet exedra saepius ponatur pro thalamo. Hoc atrium secundum saepe in Evangelio dicitur templum, ubi dicitur quod oves et animalia vendebantur in templo, et quod Jesus docebat in templo, et quod filii Israel orabant in templo, etc., in hunc modum.